Charter Document - 06170024

Charter Document - 06170024


Charter Number: 06170024
Cartulary Title: The Manuscripts of His Grace the Duke of Rutland preserved at Belvoir Castle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit cunctis Christi fidelibus quod ego Robertus filio Nicolai de Wingelwrthe assensu Nicolai filii mei et heredis dedi et hac carta mea confirmavi sanctimonialibus de Sempingham et fratribus earum ibidem deo servientibus in perpetuam elemosinam et possessionem liberam et quietam ab omni seculari servicio et exactione totam partem meam prati illius quod vocatur Hawepolrisches quod est inter Museforde flatt et molendinum quantum videlicet demenio meo pertinet in eodem prato et iiij acras terre in Langgehaleker juxta aquam et sedem cujusdam molendini super eandem aquam ad opportunitatem eorum ita videlicet ut nullus de hominibus meis ibi molere venerit et communem pasturam de Winghellwrthe quem ad modum fratres de Sempingham habuerunt in tempore Henrici fratris mei Hec autem omnia eis feci pro me ipso meorumque salute et pro animabus patris et matris mee et pro anima Cecilie sponse mee et pro animabus omnium antecessorum meorum Ipsi vero fratres dabunt mihi et heredibus meis post me per singulos annos duas botas circa festum Sancti Michaelis pro omni servicio et ego et heredes mei guarantizabimus eis hanc donacionem et acquietabimus contra omnes homines et calumpnias Huius autem donationis gratia fecerunt et ipsi mihi gratiam scilicet xx solidos mihi dederunt Huius donationis testes sunt Robertus de Alvers Petrus nepos Roberti Robertus Brito de Waleton Robertus filius eius Johannes frater eius Hugo filius Rogeri Osbertus Thorald Robertus filius eius Radulfus de Sumersale Willelmus Godthcap Osbertus the brother Radulfus pelliparius Aillward Ricardus Barchere flugo clericus de Cestrefeld Robertus the Barchere Godwinus Walterus Robertus de Winggelworth Stephanus persona Ulf Galfridus Willemus brechedore Radulfus de Locton Robertus Mersteile

Source (click image below to view full size)