Charter Document - 06170017
Charter Number: | 06170017 |
---|---|
Cartulary Title: | The Manuscripts of His Grace the Duke of Rutland preserved at Belvoir Castle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant, Confirmation |
Date: | 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Guillelmus comes de Ferariis salutem Noverit universitas vestra me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam deo et Sancte Marie de Derleia et canonicis ibidem deo servientibus pro salute anime mee et Sibille Comitisse sponse mee et heredum meorum et pro animabus patris mei et antecessorum meorum Aldewercam et Seuewelledale cum omnibus pertinenciis suis salvo jure Johannis tenenda in perpetuum libere et quiete et honorifice sicut ego unquam liberius tenui sine omni servicio ad me vel ad heredes meos pertinente preter orationes in Christo Pro hac autem donatione et concessione prefati canonici quietam clamaverunt mihi Winleiam et omne debitum quod eis solvere tenebar Testibus Roberto de Ferariis fratre Comitis Willelmo filio Comitis Philippo clerico de Duffeld Roberto filio Gode Simone de Bedeford Johanne le Foun Herberto de Duffeld Adam de Stuttesbiria Stephano et multis aliis