Charter Document - 06170007

Charter Document - 06170007


Charter Number: 06170007
Cartulary Title: The Manuscripts of His Grace the Duke of Rutland preserved at Belvoir Castle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis tam futuris quam presentibus quod ego Willelmus de Colevilla pro salute anime mee et uxoris mee et heredum et antecessorum meorum dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie Sancti Andree de Osolvestona et canonicis ibidem deo servientibus in liberam et perpetuam elemosinam unum de molendinis meis de Mostona scilicet illud quod est apud Seckesbroc cum crofto predicto molendino adjacenti sine aliquo retene mento habendum et tenendum libere et quiete ab omni servicio et seculari exactione Reddendo annuatim unam marcam argenti Sanctimonialibus de Sancto Michaele de Stanford ad festum sancti Michaelis quam marcam Willelmus de Colevilla pater meus concessit eisdem monialibus in eodem molendino Et quia volo ut hec donacio firma permaneat eam sigilli mei apposicione corroboravi His testibus Rogero de alneto Willelmo de Amundevilla Ricardo de Brant Radulfo pisce Simone de Blia Henrico magno Galfrido de Perfite Rannulfo de Villi Galfrido clerico

Source (click image below to view full size)