Charter Document - 06155030

Charter Document - 06155030


Charter Number: 06155030
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1219
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Gaufridus Grognet et Nicholaus frater meus concessimus pro salute animarum nostrarum in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Sancti Laudi Rothomagensis et canonicis ibidem deo servientibus decem solidos redditus quos Radulfus Grognet pater meus dedit eisdem pro salute anime sue et uxoris sue et antecessorum suorum percipiendos ad festum sancti Michaelis apud Bordeneium in tenemento Willelmi Soriz quod est de feodo predictorum canonicorum Licet autem iam dictis canonicis facere omnem iusticiam suam in predicto tenemento pro prefato redditu si oportune fuerit Et nos et heredes nostri predictum redditum eisdem canonicis garantizare debemus Actum anno Domini MCCXIX Et ut hoc firmum sit et stabile presens scriptum sigillis nostris confirmavimus Testibus hiis Vincentio capellano Willelmo Blondel Alexandro Fermeng Henrico de Rafetot et pluribus aliis

Source (click image below to view full size)