Charter Document - 06153030
Charter Number: | 06153030 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession, Confirmation |
Date: | 1141 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Universis sancte ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris Arnulphus Dei gratia Lexoviensis episcopus salutem et Dei benedictionem Notum cunctis esse volumus nos concessisse ecclesie Sancti Laudi Rothom elemosinam Michaelis de Burdeni quam predicte ecclesie contulit masuram scilicet et terram de balneatorio Symonis sicut mete ibi posite demonstrant Terram quoque de mara de Burdeni quam abbas Mortuimaris redemit x libras de manu Odonis Boiart videlicet viii acras necnon et duas acras de terra quam tenuit Othelinus grivele sicut predictus abbas ecclesie Sancti Laudi concessit concessione Michaelis et Roberti filii eius qui equum unum centum solidorum inde accepit Nos nichilominus eidem Sancto Laudo concedimus et confirmamus sicut carte abbatis et Michaelis attestantur et confirmant Testibus Johanne de Nealfa decano Lexov Ric Barre archid Guischardo de Maceriis