Charter Document - 06153010

Charter Document - 06153010


Charter Number: 06153010
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1200
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Reference Document for this Embedded Document
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 26 H 18/4

Charter:

Quod canonici Belli loci mortuo priore suo vel ad altiorem gradum promoto vel quocumque alio modo cedente de conuentu Sancti Laudi Rothomagensis in priorem quem voluerint tenentur eligere excepto priore Et si prior et conventus Sancti Laudi infra quindecim dies postquam requisiti fuerint conventui Belli loci quem sibi in priorem eligerint non concesserint licebit canonicis Belli loci de proprio conventu vel aliunde quem voluerint sibi in priorem ea vice eligere Prior autem electus et apud Bellum locum receptus sacramentum prestabit super altare de bonis ecclesie illius intrinsecus et extrinsecus fideliter observandis Si autem aliquo tempore contigerit quod discordia orta fuerit inter priorem et canonicos Belli loci que per priorem et canonicos eiusdem loci terminari non poterit prior Sancti Laudi quando vocatus fuerit communi assensu prioris et capituli Belli loci vel ab altera partium ad illum locum accedere debet auxiliaturus emendare illam discordiam pro qua vocatus fuerit cum aliis viris religiosis Sciendum est autem quod episcopus Constantiensis nihil iuris sibi in ecclesia Belli loci poterit unquam vendicare vel canonicos ipsos vel ecclesiam suam sub interdicto concludere vel excommunicare Similiter nec prior Sancti Laudi poterit aliqua ratione ecclesiam Belli loci sub interdicto ponere vel excommunicare priorem Preterea sciendum est quod prior Belli loci et conventus tenentur singulis annis solvere priori et conventui Sancti Laudi sexaginta solidos usualis monete ad duas pitantias medietatem ad festum Sancti Michaelis et aliam medietatem ad pascha Vt autem hoc in perpetuum firmum sit stabile compositionem factam presenti scripto et sigilli nostri capituli munimine dignum duximus roborandam Testibus Willelmo Constantiensi Waltero de Sancto Walerico Roberto de Sancto Paterno Garino archidiacono Rothomagensi magistro Symone magistro Ioanne de Vilers Willelmo de Brueria canonicis Rothomagensibus Magistro Willelmo de Ansnevilla Richardo Heron Radulfo de Sancto Amando Gaufredo de Mesnillo militibus Matheo Grosso tunc maiore Rothomagensi Roberto de Mesnilclac et multis aliis

Source (click image below to view full size)