Charter Document - 06152058
Charter Number: | 06152058 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Drogo de Moy miles concessi liberaliter ac benigne pro salute anime mee patris et matris mee Heleysie quondam uxoris mee Johannis fratris met et omnium antecessorum meorum priori et canonicis Sancti Laudi Rothomagensis donum quod eis fecit Robertus dictus Crassus videlicet de tota terra quam tenebat de me apud Cressy reddendo inde michi et meis heredibus de redditu annuo pro omnibus per manus canonicorum suorum in ecclesia beate marie de Cressi servientium ad festum Sancti Michaelis viginti et duos solidos turon et tres galinas et sex denarios ad natale Domini et triginta ova et sex denarios ad Pascham pro quo redditu et pecunia licebit michi et meis heredibus lacere justiciam nostram si opus fuerit in tota dicta terra et ut hec omnia rata sint hanc presentem cartam inde eis feci et eam sigillo meo confirmavi anno Domini millesimo CC tricesimo quinto mense februario