Charter Document - 06152030
Charter Number: | 06152030 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1164 - 1202 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Michael de Burdeneio et uxor mea Aelit et Robertus filius meus concessimus Roberto priori Sancti Laudi Rothomagensis et canonicis ibidem commorantibus prata mea que erant inter prata prebende eorum et pratum Bigoti et duas acras terre ibi prope ultra aquam videlicet terre de dumo arborum iure hereditario possidenda Prior vero iam dictus et canonici pro hac concessione dederunt michi xv libras andegavenses et uxori mee Aelit vacam unam de recognoscenti et Roberto filio meo x solidos similiter de recognoscenti Tali etiam conditione actum est quod ipse prior et successores sui mihi et heredibus meis dimidiam libram piperis mihi reddent annuatim ad festum sancti Michaelis Hanc autem conventionem firmiter et inconcusse pro posse nostro tenendam ego et predicta uxor mea Aelit et Robertus filius noster super textum sancti evangelii iuravimus in capitulo Sancti Laudi et adiuravimus quod nichil de cetero in predictis pratis et terra reclamabimus nisi tantum predictam dimidiam libram piperis Ne autem in posterum de conventione predicta aliqua posset oriri contentio presentem cartam sigilli mei attestatione munitam confirmavi Huius autem conventionis testes sunt Hugo sacerdos de Burdeni Radulfus prefectus Anchetillus de Burdeneio Robertus Bunel Ranoldus tinctor et Willelmus filius suus Radulfus de Baschevilla Willelmus de Milevill