Charter Document - 06152017

Charter Document - 06152017


Charter Number: 06152017
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1164 - 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Willelmus de Bella fossa filius Radulfi de Bella fossa assensu et voluntate filiorum meorum Willelmi et Roberti dedi et concessi pro salute anime mee et antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam ecclesie Sancti Laudi Rothomagensis et canonicis ibidem deo servientibus totam decimam totius feodi mei de Raphetot et unum frustum terre circiter acram unam apud eandem villam supradictis ecclesie et canonicis libere et quiete ab omni exactione possidendam Ut autem hec mea donatio perpetuam et inviolabilem habeat firmitatem eam presenti carta et sigilli mei munimine roboravi Testibus multis

Source (click image below to view full size)