Charter Document - 06152015

Charter Document - 06152015


Charter Number: 06152015
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1165 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Robertus dei gratia Roth ecclesie decanus et universum eiusdem ecclesie capitulum filiis omnibus sancte matris ecclesie salutem et orationes in domino Fructuosum est divini operis indicium veritatis testimonium perhibere Inde est quod ad omnium volumus devenire noticiam Ermengardem de Cuthbertivilla et filios eius Guillelmum Henricum et Remigium et Gocelinum de Sancta Columba cum filiis suis Richardo et Willelmo quicquid iuris habebant aut quacumque ratione sibi vendicabant in ecclesia Sancte Columbe benigne et liberaliter eidem iuri omnino renunciantes totum in manu reverendi patris nostri Rotroldi Dei gratia Roth archiepiscopi resignasse Ipse vero ad petitionem et instanciam eorumdem divine pietatis intuitu predictam ecclesiam cum omnibus pertinenciis suis venerabilibus viris Roberto priori et canonicis Sancti Laudi Rothomagensis salvo iure episcopali et parrochiali in liberam et perpetuam donavit elemosinam Ne igitur huiusmodi donatio que canonice facta et nostro assensu roborata est aliqua malignitatis pravitate in posterum subtrahi possit aut minui eam in scripturam curavimus redigere et sigilli nostri patrocinio communire

Source (click image below to view full size)