Charter Document - 06151058

Charter Document - 06151058


Charter Number: 06151058
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit officialis auctoritate decani et capituli Roth salutem in Domino Noveritis quod constitutus in jure coram nobis Robertus dictus Crassus de Cressi recognovit se dedisse et concessisse pro salute anime sue et antecessorum suorum viris religiosis canonicis Sancti Laudi Rothom apud Cressi deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam quandam peciam terre que vocatur campus de Vauchello quam dicebat se habere in parrossia beate Marie de Cressy inter terram que fuit Berpardi Plaiel ex una parte et terram Thome Le Brant ex altera sicuti se proportat usque ad cheminum domini regis eisdem canonicis et eorum successoribus habendam pacifice et perpetuo possidendam et ad faciendum exinde sicuti de sua perpetua elemosina suam penitus voluntatem Juravit insuper dictus Robertus pro se et pro heredibus suis tactis sacrosanctis evangeliis spontanea voluntate coram nobis quod in dicta pecia terre ratione hereditatis elemosine vel aliqua alia ratione sibi modo competenti per se vel per alium nichil de cetero reclamabit nec etiam dictos canonicos et eorum successores in aliquo foro ecclesiastico vel seculari super dicta pecia terre per se vel per alium aliquatenus molestabit et ipse et heredes sui eisdem religiosis et eorum successoribus dictam peciam terre garantisabunt et de omnibus acquitabunt contra omnes In cuius rei testimonium sigillum curie Roth ad instantiam partium presenti scripto duximus apponendum Actum anno Domini millesimo CC trigesimo quinto mense iunio die sabbati proximo post Trinitatem

Source (click image below to view full size)