Charter Document - 06151042

Charter Document - 06151042


Charter Number: 06151042
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Willelmus de Semilli iunior filius Willelmi de Semilli cum essem in etate in asisia domini regis coram baronibus et ballivis suis approbata et essem in possessione feodi mei a domino rege michi redditi concessi et presenti carta confirmavi pro salute anime mee et antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie S Laudi Rothom et canonicis ibidem Deo servientibus hec tenementa subscripta que sunt apud Mesnillum Enardi videlicet unam acram terre de terra Hugonis del Hamel salvo meo camparto et quinque virgatas de feodo Pagani de Nofvilete salvo meo camparto et dimidiam acram de feodo Hugonis Blandin salvo meo camparto et dimidiam acram de feodo Anfridi del Val salvo meo camparto et tertiam partem unius acre de feodo Tostani que quieta et libera est de camparto et tertiam partem unius acre de feodo Willelmi Taissun que similiter immunis est a camparto Hec autem tenementa prenotata concessi eisdem canonicis possidenda et eorum successoribus libere et quiete et pacifice in puram et perpetuam elemosinam de me et heredibus meis sicuti data fuerunt eis libere et quiete in elemosinam salvis meis campartis Pro huius autem elemosine concessione dederunt michi iamdicti canonici centum solidos turonenses de recognitione Et ego pro me et heredibus meis affidavi hanc elemosinam garantisare eisdem canonicis contra omnes tanquam dominus feodi Licet autem iam dictis canonicis omnem facere voluntatem suam de omnibus tenementis supranotatis sicuti de sua propria elemosina salvis meis eam partis supradictis Ut autem hec omnia futuris temporibus perpetuam obtineant firmitatem sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratie MCC vicesimo mense februarii Testibus hujus Domino Gaufrido de Caprevilla canonico Rothom Radul de Pavelli Eustachio de Pavelli Thoma de Pavelli Galtero de Sidevill militibus Ricardo de Normara Willelmo de Croismara et pluribus aliis

Source (click image below to view full size)