Charter Document - 06151030
Charter Number: | 06151030 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1164 - 1202 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Michael de Burdeneio et uxor mea Aelit dedi et concessi Ro priori et canonicis Sancti Laudi Rothomagensis totum pratum meum quod est inter pratum Bigoti et fontem Barsol hereditario iure possidendum pro dimidia libra piperis michi et heredibus meis in festivitate sancti Michaelis reddenda Hoc autem tenendum ego et predicta uxor mea super textum sancti evangelii iuravimus et filium meum Robertum iuraturum cum ad annos discretionis venerit sacramento pepigimus Propter hoc vero predicti canonici dederunt michi xv libras andegavenses et uxori mee pelliceam de xxii solidis Testibus Hugone sacerdote Ausello de Alibarie Gale de Bamae Malgero de Sancto Laudo Mich de Deppa Rogero de Bellemont