Charter Document - 06151018

Charter Document - 06151018


Charter Number: 06151018
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Seine-Maritime - 26 H 59/3
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Sciant omnes quod ego Galterus Rocelin in principio dedi et concessi Sancto Laudo et carta cum sigillo meo confirmavi xx libras et xx sol redditus propter procurationem meam et vi sol redditus pro iacere meo sicut scriptum est in predicta carta Postea dedi Sancto Laudo et concessi post decessum meum et carta cum sigillo meo confirmavi xliii sol redditus videlicet pro anima mea et pro anima matris mee De his autem xliii solidis triginta sol erunt ad procurationem conventus annuatim in anniversario meo et xiii solidi similiter erunt ad procurationem conventus annuatim in anniversario matris mee que scilicet dimisit Sancto Laudo xii sol redditus in obitu suo Predicti autem xxx sol qui sunt de proprio conquestu et achato meo in diversis tenementis recipiendi sunt Scilicet xxv sol in terra que est super fossatum quam Ranold de Sancto Silvestro tenet de me hereditarie per xxv sol redditus reddendos iiii terminis anni scilicet vi sol et iii d ad Natale Domini et vi sol et iii d ad Pascha et vi sol et iii d ad festum Sancti Iohannis Baptiste et totidem ad festum Sancti Michaelis Salvo tamen iure domini illius feodi scilicet iii sol qui sunt prioris de Monte leprosorum De predictis quoque xxv sol ego recipio xx sol et prior Sancti Laudi recipit v sol de quibus retinet sibi ii sol et iii sol reddit priori de Monte leprosorum duobus terminis scilicet xviii d ad Natale Domini et totidem ad festum Sancti Johannis Baptiste Item recipiendi sunt viii sol in terra que est in ruella S Laurentii quam Radulfus de Passagio tenet de me hereditarie per viii sol redditus reddendos duobus terminis videlicet iiii sol ad Pascha et totidem ad festum Sancti Michaelis Salvo tamen iure domini illius feodi scilicet iiii sol Item recipiendi sunt ii sol in terra S Crucis quam teneo de dominis Sancti Laudi per iii sol redditus reddendos ad festum Sancti Michaelis Item recipiendi sunt vi sol in terra que est in Dordona quam Robertus nigra pellis tenet de me per vi sol reddendos duobus terminis scilicet iii sol ad Natale Domini et iii sol ad festum Sancti Johannis Baptiste salvo tamen iure domini illius feodi scilicet ii sol qui sunt comitis Leicestrie De predictis quoque xiii sol qui pro anima matris mee recipiendi sunt iii sol in terra que est in ruella Sancti Petri de Castello quam Johanna filia Mathildis Grosse tenet de me per iii sol redditus reddendos uno termino anni scilicet ad Natale Domini Item recipiendi sunt v sol in terra que est in ruella macelli iuxta monasterium S Johannis quam Ricardus Marescot tenet de me per v sol redditus reddendos duobus terminis scilicet ii sol et dimidium ad Natale Domini et totidem ad festum Sancti Johannis Baptiste Item recipiendi sunt v sol in terra Sancte Crucis quam Thomas Legalis presbiter tenet de me per v sol redditus reddendos duobus terminis scilicet ii sol et dimidium ad Pascha et totidem ad festum Sancti Michaelis Testibus his Nicholao de Dieppa Philippo Cambitore Iohanne Batiecoc et multis aliis

Source (click image below to view full size)