Charter Document - 06150093
Charter Number: | 06150093 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exemption |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Robertus comes Mellemi dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi in perpetuam elemosinam pro salute anime mee et animarum patris mei et mea matris et antecessorem meorum ecclesie beati Laudi Rothom et canonicis ibidem Deo servientibus quitanciam per totam terram meam omnium consuetudinum ad me penitentium videlicet sicut de vino et blado et de vineis et quas prefati canonici habent vel poterunt emere meo vel heredum meorum assensu in terra mea Ut hec autem donatio rata et inconcussa habeatur sigilli mei munimine roboravi Hec autem factum fuit anno incarnationis Dominice MCXC Testibus hiis Johanne de Lespere Ricardo de Warclive et Amaurico filio eius Johanne de Pratellis Rogero et Willelmo fratribus Ranulfo de Bigard et quam pluribus aliis