Charter Document - 06150089

Charter Document - 06150089


Charter Number: 06150089
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri querelam que erat inter me priorem et canonicos S Laudi Rothom et me Willelmum de Breaute de Senescaucia quam clamabam habere hereditarie in Breaute de placitis submonendis et cum priore aut baillivo eius tenendis et de fidelitate capienda de decimatoribus parrochie et verberatoribus bladorum granchie de Breaute esse sopitam hoc modo Ego Willelmus predictus iuravi quod tenerem me paccatum de hoc quod prefatus prior et xx sacerdotes jurati dicerent de predicta querela Qui jurati dixerunt quod nec ego nec antecessores mei nec heredes mei aliquid iuris habebamus in predicta senescaucia Ego autem predictus Willelmus iuravi quod nec ego nec heredes mei de cetero aliquid clamabimus in iamdicta senescaucia Et pro hoc firmiter absque malo ingenio in perpetuum tenendo dederunt mihi prefati prior et canonici xx libr andeg Quod ut firmum sit et stabile presenti scripto et sigillo meo affirmavi Actum fuit hoc anno Verbi incarnati MCXCVII Testibus multis []

Source (click image below to view full size)