Charter Document - 06150088

Charter Document - 06150088


Charter Number: 06150088
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1228
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod ego Thomas de Rothomago clericus dedi in perpetuum salvo redditu et jure dominico ecclesie S Laudi Rothomagensis et canonicis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et anime Domine Auberede de Corona uxoris quondam Richardi Parvi defuncte quoddam tenementum quod habebam de dono ipsius Auberede in parrochia Sancti Iohannis supra Ranellam situm inter tenementum jam dicti Richardi Parvi ex una parte et tenementum Guascelini ab altera sicut ipsum tenementum se proportat longitudine et latitudine a vico ante usque ad tenementum quod fuit quondam Bovonis Leparchemineir per retro Et licet eisdem canonicis facere omnem voluntatem suam integre de jam dicto tenemento sicut de suo salvo tamen ut superius dictum est redditu et jure dominico Quod ut ratum et stabile sit in perpetuum hanc presentem cartam eis feci anno Domini MCCXXVIII mense septembris Et eam sigillo meo confirmavi Testibus hiis Johanne Leparchemineir Hugone Le Tailleor Ranulpho Amis Rad de Marrona le bracheor Petro de Crieil Guascelino Raginaudo Le Breton qui hanc cartam fecit et pluribus aliis

Source (click image below to view full size)