Charter Document - 06150084
Charter Number: | 06150084 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession, Grant |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 26 H 79/1 SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Omnibus sancte ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus prior Sancti Laudi Rothomagi et conventus eiusdem loci in Domino salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod cum Rogerus Boutel hec tenementa sub scripta de nobis apud Aclou iure hereditario teneret et redditus et servitia redderet scilicet super hoc quod habebamus in molendino decem libras per annum et quatuor denarios et unam anserem et duos capones et duos denarios et viginti ova Et de una acra terre que fuit Walteri le Canu de campo monasterii duos solidos et unum caponem Et de feodo Andree de Mara duodecim denarios et duos capones et duos denarios et viginti ova et summagium unius equi apud Rothomagum semel in anno Et de terra que fuit Guillelmi Waste et filii sui quinque solidos Et de campo qui fuit Fulcherii duodecim denarios et duos capones et duos denarios et viginti ova Et de terra que fuit Roberti de Piro septem boissella frumenti et unum caponem et unum denarium et decem ova Et de feodo Maugerii de Bosco quatuor solidos et unam anserem et tres pullos et duos capones et quatuor gallinas et quatuor denarios et sexaginta et decem ova et de propria terra sua duodecim denarios et unam anserem et unum sextarium frumenti et quatuor capones et quatuor denarios et quadraginta ova Et de terra que fuit Andree de Mara Abraham decem et octo denarios et unum caponem et unum denarium et decem ova Et de feodo Durandi de Castellon tres solidos et unam anserem et quinque capones et sexaginta ova Et terra Roberti filii Gilleberti tres solidos et duos capones et duos denarios et viginti ova Et de feodo Rogerii Trossele novem solidos et sex denarios et quatuor anseres Et septem capones et tres gallinas et quinque denarios et unum obolum et centum et tredecim ova et duo summagia apud Roth unius equi Et de feodo Hugonis Noel octo denarios et duas gallinas et viginti ova Et de feodo Normani duos solidos et octo denarios et unam anserem et duos pullos et duas gallinas et viginti ova Omnes videlicet predictos redditus et servitia ad petitionem ipsius Rogerii et pro servitio suo in redditum denariorum convertimus et predictos redditus et servitia integre cum pertinentiis eorum concessimus prefato Rogerio et eius heredibus de nobis iure hereditario tenenda Libere et quiete ab omnibus servitiis et consuetudinibus et exactionibus nobis inde pertinentibus reddendo inde nobis singulis annis tredecim libras et quindecim solidos et sex denarios andegavenses monete scilicet medietatem ad pascha et alteram medietatem ad festum sancti Dionisii Et etiam conditione tali quod nos omnia blada nostra que oportuerint ad opus nostrum et familie nostre in nostro hospitio de Arclou habebimus in predicto molendino moluta quieta ex omni mouta et molemus ad molendinum predictum statim post bladum quod inueniemus in tremula absque contradictione et disturbatione Et est sciendum quod si predictum redditum nostrum de predictis tredecim libris et quindecim solidis et sex demariis terminis pre statutis habere non poterimus liceat nobis iusticiam nostram facere in omnibus predictis tenementis super predicto redditu nostro singulis annis habendo Pro hac [] et concessione nostra dedit nobis ipse Rogerius dimidium modium frumenti et unam pictantiam in conventu de quadraginta et duobus solidis andegavensibus Et tactis sacrosanctis evangeliis iuravit de omnibus predictis tenementis fidem nobis observaturam Factum fuit hoc apud Rothomagum in capitulo nostro quinto kal martii anno verbi incarnati MCC secundo Ut autem hoc ratum et inconcussum futuris temporibus permaneat nos illud presenti scripto et sigilli capituli nostri patrocinio eidem Rogerio et suis heredibus confirmavimus Et ipse Rogerius pro se et heredibus nobis illud bona fide tenendum presenti scripto et sigilli sui munimine confirmavit