Charter Document - 06150065

Charter Document - 06150065


Charter Number: 06150065
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1344
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis frater Thomas prior prioratus monasterii Sancti Laudi Rothomagensis ordinis sancti Augustini totus que eiusdem loci conventus eternam in Domino salutem Universitati vestre tenore presentium innotescat quod nos unanimi concurrentes assensu spontanea voluntate confessi fuimus et confitemur per presentes super discordiaque oriri seu moveri sperabatur inter nos religiosos supra dictos de parte una et thesaurarios ac parrochianos ecclesie parrochialis Sancti Laudi Rothomagensis ex altera pro bono pacis ad invicem concordasse sub modo et forma contentus in quadam cedula cuius cedule tenor noscitur esse talis [] Quam quidem ordinationem seu compositionem nos prefati religiosi pro nobis et successoribus nostris ratam habere promittimus atque gratam eamque firmiter tenere et inviolabiliter observare sub omnium et singulorum bonorum nostrorum et monasterii nostri predicti ypotheca quodque etiam contra premissa vel eorum aliquod per nos vel alium seu alios non veniemus in futurum in quorum premissorum testimonium sigilla propria nostra quibus utimur presentibus litteris duximus apponenda Actum et datum die mercurii post festum Pentecostes Domini anno eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo quarto videlicet vigesima sexta mensis maii indictione duodecimo pontificatus sanctissimi in Christo patris et Domini nostri Clementis divina providentia pape sexti anno tertio Presentibus in capitulo dicti nostri monasterii venerabili viro magistro Guillelmo Corballon advocato civi Rothomagensi Guillelmo Thoma Roberto Joanne Lalemand Joanne Harchele Joanne de Cardenville et aliis vocatis testibus et rogatis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Universis presentes litteras inspecturis frater Thomas prior prioratus monasterii Sancti Laudi Rothomagensis ordinis sancti Augustini totus que eiusdem loci conventus eternam in Domino salutem Universitati vestre tenore presentium innotescat quod nos unanimi concurrentes assensu spontanea voluntate confessi fuimus et confitemur per presentes super discordiaque oriri seu moveri sperabatur inter nos religiosos supra dictos de parte una et thesaurarios ac parrochianos ecclesie parrochialis Sancti Laudi Rothomagensis ex altera pro bono pacis ad invicem concordasse sub modo et forma contentus in quadam cedula cuius cedule tenor noscitur esse talis []embed Quam quidem ordinationem seu compositionem nos prefati religiosi pro nobis et successoribus nostris ratam habere promittimus atque gratam eamque firmiter tenere et inviolabiliter observare sub omnium et singulorum bonorum nostrorum et monasterii nostri predicti ypotheca quodque etiam contra premissa vel eorum aliquod per nos vel alium seu alios non veniemus in futurum in quorum premissorum testimonium sigilla propria nostra quibus utimur presentibus litteris duximus apponenda Actum et datum die mercurii post festum Pentecostes Domini anno eiusdem millesimo trecentesimo quadragesimo quarto videlicet vigesima sexta mensis maii indictione duodecimo pontificatus sanctissimi in Christo patris et Domini nostri Clementis divina providentia pape sexti anno tertio Presentibus in capitulo dicti nostri monasterii venerabili viro magistro Guillelmo Corballon advocato civi Rothomagensi Guillelmo Thoma Roberto Joanne Lalemand Joanne Harchele Joanne de Cardenville et aliis vocatis testibus et rogatis