Charter Document - 06150055

Charter Document - 06150055


Charter Number: 06150055
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Concession
Date: 1252
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Sciant omnes quod ego magister Simon medicus persona de Watetot pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum dedi et concessi in perpetuam et puram elemosinam ecclesie beati Laudi Roth omne illud tenementum meum de vico S Nicholai de feodo magistri Stephani Clarenboudi sicut situm est inter tenementum quod fuit Rad de Boes presbiteri et tenementum quod fuit Ric filio Lievde Volo autem et concedo ut eadem ecclesia hoc tenementum teneat et possideat sicut suum dominicum liberum et quietum ab omnibus rebus in perpetuum salvo iure et redditu dominico Ego autem ut firmiter teneat hanc meam donationem sigillo meo confirmavi Et ego magister Stephanus Clarenboudus tunc dominus huius feodi hoc donum concessi et insuper eidem ecclesie pro salute anime mee et [] matris mee ad anniversarium faciendum dedi decem solidos redditus quos [] de eodem tenemento percipiebam et quicquid iuris et dominii in eodem tenemento habebam et habere debebam ita quod ego nec heres meus ibi de cetero nichil reclamabimus Ego autem hoc donum cum dono magistri Simonis sigillo meo confirmavi Actum fuit hoc coram Johanne Lur tunc maiore Roth et sigillo communie []

Source (click image below to view full size)