Charter Document - 06150053
| Charter Number: | 06150053 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1138 - 1194 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Hugo de Lungo campo dedi Deo et ecclesie S Laudi Rothom assensu Emme uxoris mee et Henrici fratris mei in perpetuam elemosinam de me et heredibus meis tenendam xiii minas avene apud Salemonvillam quas tenent isti Rogerus filius Aelais i sextarium Acelina filia Willelmi Prefecti ii sextaria de tenemento suo Osbertus de Sursis i sextarium Gillebertus Ruffus i sextarium de tenementis suis et de tenemento Johannis Canuti i mina Ric Magon i sextarium Qui omnes predicte ecclesie sacramento obligati sunt quod ipsi et heredes eorum predictam avenam canonicis eiusdem loci reddent ad festum S Michaelis Testibus multis
