Charter Document - 06150050

Charter Document - 06150050


Charter Number: 06150050
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1249
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

[] Noveritis quod [] Adia dicta de Fonte vidua tunc de parrochia S Laudi Roth ut videtur recognovit se dedisse et omnino concessisse solo Dei intuitu pro salute anime eius et animarum antecessorum suorum in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie S Laudi Roth et canonicis ibidem deo servientibus omnia bona sua immobilia ubicumque fuerint inventa tam presentia quam futura et etiam omnia debita et singula que ei presenti debentur in presenti et cetero debebuntur habentes et percipientes predicti canonici dicti loci statim post donasset predicta Adia libere et quiete ab omnibus salvo tantum iure ecclesie sue parrochiali in qua que decessu manebit Permisit insuper predicta Adia fide ab eas corporaliter prestita spontanee coram nobis quod contra predictum donum aliqua ratione sibi competenti in aliquo foro ecclesiastico seu seculari per se aut per alium non veniet in futurum in cuius rei testimonium sigillum curie nostre ad instanciam predicte Adie salvo iure cuius libet presenti scripto duximus apponendum Actum die sabbati in festum omnium sanctorum anno domini MCCXL nono valete

Source (click image below to view full size)