Charter Document - 06150049

Charter Document - 06150049


Charter Number: 06150049
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Purchase
Date: 1245
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Notandum quod in mutatione istorum trium festorum videlicet S Ioannis ante portam latinam nativitatis S Ioannis baptiste et decollationis eiusdem dompnus Joannes de Fiscanno prior tunc temporis domus nostre promisit et firmiter stabilivit se in dictis festis centum solidos reditus ad conventus pitantias soluturum hoc modo in festo S Ioannis ante portam latinam triginta solidos in nativitate S Joannis baptiste quadraginta solidos in decollatione eiusdem triginta solidos propter hoc persolvit pitantiario quinquaginta libras turonenses ad predictum reditum comparandum Presenti conventu in capitulo anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo quinto statutum fuit hoc De huius quinquaginta libris empti sunt creditus et terre in feodo nostro de Aaclou et apud Breautel de communi capituli assensu et assignati sunt centum solidi ad pitantias in molendino de Carvilla sexaginta solidos ad nativitatem beati Ioannis et in molendino de Phayel quadraginta solidos medietatem in festo S Michaelis et medietatem ad pascham

Source (click image below to view full size)