Charter Document - 06150043

Charter Document - 06150043


Charter Number: 06150043
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1165 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Seine-Maritime - 26 H 112/1
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Reginaldus de Casteneio dedi et concessi Deo et ecclesie Sancti Laudi de Rothomago et canonicis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et antecessorum meorum jus patronatus ecclesie de Casteneio cum omni possessione et iure quod in eadem ecclesia habebam et habere poteram Et huic donationi assensum prebuit Walterus de Casteneio consanguineus meus qui ecclesiam illam eodem tempore possidebat sub patronatu meo Et hoc feci assensu et voluntate venerabilis patris nostri Rotroldi Rothomagensis archiepiscopi in cuius manu predictum ius posui Et ipse ad petitionem meam predicte ecclesie Sancti Laudi et canonicis sicut in carta ipsius continetur donavit Ut autem hec mea donatio firma et inconcussa teneatur in perpetuum eam presenti scripto et sigillo meo roboravi Testibus his Nicholao Groignet Claremboldo Rufo Iohanne de Vivario Radulfo filio meo et pluribus aliis

Source (click image below to view full size)