Charter Document - 06150042
Charter Number: | 06150042 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Sciant omnes quod ego Willelmus clericus civis Rothom et Aeliz uxor mea concessimus et tradidimus priori et canonicis ecclesie S Laudi de Rothom omne tenementum nostrum de Maisnil Enardi cum suis pertinentiis scilicet unam peciam terre apud Witefeuht et duas piecias terre que fuerunt Aceline uxoris Willelmi clerici quarum una sita est ad puteum Warini inter terram Ger de Hamel et terram Roberti de Valle in qua continentur vii virge et adiacent usque ad cheminum petrosum et tres virge alterius piecie site sunt versus hamellum in capite Maisnilli Enardi iuxta terram que fuit Tostani le Boglier et adiacent usque ad fossatum Rogeri de Orguiel et omnem masuram que fuit Tostani le Boglier sitam ante atrium ecclesie cum domibus et gardinis et omnibus suis pertinentiis Tenendum totum hoc tenementum prefatum prefato priori et canonicis cum omni iure et dominio quod in eo habebamus de nobis et heredibus nostris libere et quiete et hereditarie reddendo inde nobis et heredibus nostris annuatim quinque solidos et sex denarios usualis monete in festo S Michaelis et duos capones in natali Domini Licet autem eisdem priori et canonicis de hoc tenemento facere omnem voluntatem suam sicut de suo proprio salvo prefato redditu et iure dominico Et nos et heredes nostri eis illum debemus garantisare contra omnes gentes et de omnibus redditibus et rebus aliis adquietare per prefatum redditum Pro huius autem hereditagii concessione dederunt nobis prefati canonici viginti libras turones de recognitione Ut autem hoc firmius teneatur ego Willelmus prefatus sigillo meo confirmavi Actum fuit hoc coram Johanne Luca tunc majore Rothom et sigillo communie Roth confirmatum Anno gratie MCC duodecimo testibus Radulpho Grognet Osm Perier Waltero d'Orguiel Radulpho Judeo Enardo de ripa Roberto de Castello Sawale lavenier hugone Grognet et aliis