Charter Document - 06150040

Charter Document - 06150040


Charter Number: 06150040
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1211
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Noverint presentes et futuri quod ego Robertus Masurarius dedi et concessi in perpetuum priori et canonicis S Laudi Rothom masuram meam que est juxta monasterium Mesnilii Terri tenendam eis libere et quiete per duos solidos redditus usualis monete reddendos annuatim Petro de Cantelou et heredibus suis unam medietatem ad festum S Michaelis alteram ad mediam quadragesimam sicut carta predicti Petri testatur quam ego eis quietam reddidi Hanc masuram pro me et heredibus meis abjuravi quod nichil de cetero in ea reclamabimus Actum fuit hoc anno gratie MCCXI testibus Iohanne de Mesnil Duredent persona Ricardo capellano de Mesnil Tierri Guilleberto Masuario et pluribus aliis

Source (click image below to view full size)