Charter Document - 06150036

Charter Document - 06150036


Charter Number: 06150036
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 26 H 139/1

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Longue espee frater domini regis pro salute anime mee et fratris mei regis Ricardi et antecessorum meorum dedi et concessi in liberam et puram et perpetuant elemosinam Deo et capelle Sancte Marie de Gripeel et eius servientibus xx acras terre in haia mea de Roumara liberas et quietas ab omnibus querelis et serviciis et impedimentis Dedi etiam et concessi predicte capelle decimas omnium exituum prefate haie in bladis in redditibus in pasnagiis et herbagiis et in omnibus que exient de ea et pasturagium bestiis suis liberum et quietum et preterea dedi eis decimam reguardorum meorum que pertinent ad honorem Roumare et boscum in haia mea ad suum ardere et ad locum edificandum et quia volo ut ista donatio mea sit firma et stabilis predicto loco et eius servientibus in perpetuum presenti scripto et sigillo meo confirmavi His testibus Willelmo de Witanval Henrico de Mara Waltero de Riparia Lamberto Le Tyeis Ricardo de Iauvilla Roberto de Monteill Gaufrido de Sellanz Gervasio Rogero clerico

Source (click image below to view full size)