Charter Document - 06150033
Charter Number: | 06150033 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1184 - 1208 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 26 H 125/1 SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Omnibus S Matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Petrus de Cantelou salutem in vero salutari Noverit universitas vestra me dedisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum meorum ecclesie S Laudi de Rothomago et canonicis ibidem Domino servientibus ius patronatus capelle Beati Audoeni de Maisnillo Terri cum omni iure quod in eadem capella habebam et habere poteram et hoc feci assensu et voluntate venerabilis patris nostri Walteri Roth archiep in cuius manu predictum ius posui et ipse ad petitionem meam dictum ius cum omni integritate predicte ecclesie S Laudi et canonicis donavit Ut autem hec mea donatio firma sit et permaneat in perpetuum stabilis ego Petrus de Cantelou eam presenti scripto et sigilli mei appositione confirmavi Testibus his Gaufrido de Mesnillo Tierrici Clarenboudo Rufo Math le fiz Roberto de Bordemara Gilberto de Vualemont Magistro Simone medico et pluribus aliis