Charter Document - 06150028

Charter Document - 06150028


Charter Number: 06150028
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Permission
Date: 1193
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Celestinus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis priori et canonicis Sancti Laudi salutem et apostolicam benedictionem Cum humanum effectum assidue conveniat creatoris laudibus occupari non videtur ab re si quandoque in aliquo ecclesiastice discipline severitatis detrahitur ut divine laudis preconia non ex toto debeant reticeri Licet enim ob aliquorum excessus solemnes sint presertim celebrationes inhibite ac contra [] temeritatem eorum sententie promulgate circa eos tamen possunt huiusmodi late sententie mitigari qui participes culpe non sunt et iniquorum contra quos animadvertit ecclesia excessus abhorrent et pro posse communionem evitant Hac igitur consideratione inducti et vestris nihilominus precibus inclinati presenti vobis pagina duximus indulgendum ut cum generale interdictum terre fuerit liceat vobis in ecclesiis vestris clausis januis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa voce divina officia celebrare Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam indulgentie nostre infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum se noverit incursum Datum Laterani sexto idus maii pontificatus nostri anno tertio

Source (click image below to view full size)