Charter Document - 06150027

Charter Document - 06150027


Charter Number: 06150027
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 26 H 115/1

Charter:

Celestinus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis priori et conventui Sancti Laudi Rothomagensis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Quapropter dilecti in domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu ecclesiam sancte Marie de Cresseio cuius nobilis vir Hugo de Cresseio cum veteri suo masagio ecclesie vestre jus contulit patronatus et venerabilis frater noster Walterus Roth archiepiscopus ipsam vobis cum proventibus eius in usus fratrum proprios et alimoniam convertendis pia largitione concessit sicut ipsam juste ac pacifice possidetis vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Laterani xiii kl iunii pontificatus nostri anno septimo

Source (click image below to view full size)