Charter Document - 06150022

Charter Document - 06150022


Charter Number: 06150022
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Agreement
Date: 1165 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Robertus ecclesie Rotho decanus totumque eiusdem ecclesie capitulum presentibus et futuris in perpetuum Notum vobis esse volumus quod orta controversia de cantuaria scola Sancti Laudi Rothomagensis inter P ecclesie nostre cantorem et Robertum priorem prefati monasterii et canonicos eiusdem loci regulares memoratus prior Robertus cum quibusdam fratribus suis in presentia Domini Rotroldi archiepiscopi nostri et nostra assistens cause sue et iuri cantuariam scolam tenendi tam suo quam capituli sui nomine renunciavit et in manu prefati patris nostri Rotroldi resignavit Eapropter pro consideratione et firmitate pacis consilio memorati archiepiscopi nostri et assensu nostro statutum est quod Petrus ecclesie nostre cantor et universi eius cantorie successores viginti solidos usualis monete Roth sepedictis canonicis in festivitate Sancti Laudi annuatim reddent Memorati autem canonici Sancti Laudi scolam cantuariam ulterius non tenebunt nec cuiquam nisi fratribus sue professionis cantabunt Siquidem prescriptam viginti solidorum pensionem Petrus dictus ecclesie nostre cantor et omnes cantorie eius successores auctoritate et iustitia archiepiscopi et nostra predictis canonicis Sancti Laudi reddere tenebuntur quousque a memorato cantorio Petro vel ab aliquo eius cantorie successore redditus viginti solidorum usualis monete Roth valens eisdem canonicis fuerit assignatus Ut autem hec conventio rata et inviolabilis permaneat presenti scripto et sigilli nostri munimine roboravimus

Source (click image below to view full size)