Charter Document - 06150021
Charter Number: | 06150021 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Arbitration, Agreement |
Date: | 1165 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Rotrordus Dei gratia Roth archiepiscopus presentibus et futuris in perpetuum ad vestram volumus pervenire notitiam quod in tempore nostro orta est de cantuaria scola Sancti Laudi Rothomagensis controversia inter P ecclesie nostre cantorem et Robertum priorem prefati monasterii et canonicos eiusdem loci regulares Nobis autem discordie pestem hinc inde removere laborantibus Robertus prior Sancti Laudi cum quibusdam fratribus suis in presentia nostra positis tam suo quam capituli nomine cause sue et iuris cantuariam scolam tenendi renunciavit et in manu nostra resignavit Eapropter pro consideratione et firmitate pacis utrique parti in medium consulentes communi assensu ecclesie nostre statuimus quod Petrus ecclesie nostre cantor et universi eius cantorie successores viginti solidos usualis monete Rothomagi superdictis canonicis annuatim in festivitate sancti Laudi solvent Rememorati autem canonici sancti Laudi scolam cantuariam ulterius non tenebunt nec cuiquam de cetero nisi fratribus sue professionis cantabunt Siquidem descriptam viginti solidorum pensionem P et omnes in cantoria eius successores sepedictis Sancti Laudi canonicis auctoritate et justitia nostra annuatim solvere tenebuntur quousque a memorate cantorie Petro vel ab aliquo eius cantorie successore redditus viginti solidorum usualis monete Rothomagi valens eisdem canonicis fuerit assignatus Ut autem hec conventio rata et inviolabiliter permaneat presenti scripto et sigilli nostri munimine roboravimus