Charter Document - 06150016

Charter Document - 06150016


Charter Number: 06150016
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Precept
Date: 1257
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis priori et conventui monasterii Sancti Laudi Rothomagensis ordinis sancti Augustini salutem et apostolicam benedictionem Devotionis vestre merita nos inducunt ut favore vos apostolico prosequentes vobis specialem graciam faciamus Hinc est ut quod nos vestris supplicationibus inclinati ad provisionem seu receptionem alicuius in monachum vel in fratrem per litteras sedis apostolice [] sit ius alieni acquisitum vel etiam impetrandas minime teneamini nisi dicte littere prefate sedis impetrande plenam et expressam de indulto huiusmodi et vestro monasterio faciant mentionem auctoritate vobis presentium indulgemus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Viterbii xv kal novembris pontificatus nostri anno tertio

Source (click image below to view full size)