Charter Document - 06150015

Charter Document - 06150015


Charter Number: 06150015
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Noverint universi tam presentes quam futuri quod ego Ermengardis de Cuberti villa et Willelmus primogenitus meus et alii filii mei videlicet Henricus et Remigius et Goscelinus de Sancta Columba cum Ricardo et Willelmo presbitero filiis suis integre donavimus pro salute animarum nostrarum et antecessorum nostrorum et in perpetuam concessimus elemosinam ecclesie Sancti Laudi Rothomagensis et canonicis regularibus in eadem constitutis quicquid iuris habebamus vel habere dicebamus in ecclesia sancte columbe excepto presbitero quod in usus sacerdotis ibidem ministrantis integrum volumus reservari qui et per manum nostram aut heredum nostrorum priori Sancti Laudi debet presentari et quicumque ille sit integri tamen testimonii iurata fidelitate ecclesie sancti laudi per manum prioris sancti laudi in predictam ecclesiam introduci hanc vero donationem et conventionem Gocelimus cum filiis suis iuravit tenendam et garantisandam Ermengardis autem tactis sacrosanctis evangeliis bona fide pepigit conservandam Testibus Radulpho de Ebelunt Odouyno fratre suo Ricardo de Gillarvilla Johanne de Betella Willelmo fratre suo Osberto presbitero Gauf de Aiencort Gisleberto le drapier Roberto clerico de Rafetot et pluribus aliis

Source (click image below to view full size)