Charter Document - 06150014

Charter Document - 06150014


Charter Number: 06150014
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1181 - 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 26 H 117/4

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Willelmus de Heudeiervill et Rogerus filius eius salutem in primo salutari Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos assensu et voluntate Amaurici comitis Ebroicarum iunioris dedisse et concessisse et presenti carta et sigillis propriis confirmavisse ecclesie Sancti Laudi Rothomagensis et canonicis ibidem Deo servientibus in perpetuant liberam et quietam elemosinam totum feodum nostrum quod est in parrochia Beate Elene de Frobertivilla cum omni iure quod in eodem feodo habebamus videlicet in redditibus auxiliis et relevationibus et omnibus aliis rebus ad nos de iure feodi predicti pertinentibus Nomina autem hominum qui predictum tenent feodum et redditum reddunt hec sunt Nicholaus Guernet miles viginti et quinque solidos Rogerus Lenouel septem solidos et dimidium Rogerus Fraisnel tres solidos et dimidium Rogerus de Bosco duos solidos et iiii denarios Rogerus Iuas iiii denarios Robertus Waguel filius Fagueline vi denarios currentis monete singulis annis ad mediam quadragesimam per manum predictorum et heredum ipsorum reddendos Hanc elemosinam iuravimus garantisare prefatis canonicis sancti Laudi contra omnes homines et feminas pro posse nostro legitimo Pro hac autem concessionc et elemosine confirmatione dederunt nobis prefati canonici viginti libras andegavenses et viginti solidos eiusdem monete in predicti beneficii reconpensatione Memorati vero homines iuraverunt super sacrosancta evangelia quod predictum redditum sepe dictis canonicis pcrsolvent ad memoratum medie quadragesime terminum Actum fuit hoc apud Rothomag coram W domino de Tornebusc tunc Constanciensi episcopo Testibus eodem W episcopo Magistro Roberto de Fovilla presbitero Roberto de Porta clerico senescalli Normanie Ricardo de Tornebusc Ricardo de Bosco militibus Willelmo de Folmuchun et Joanne de Bosevilla et aliis pluribus

Source (click image below to view full size)