Charter Document - 06150002

Charter Document - 06150002


Charter Number: 06150002
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession, Confirmation, Settlement
Date: 1144
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
Archives départementales de Seine-Maritime - 26 H 11/1

Charter:

Hugo Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus karissimo filio suo Algaro venerabili Constantiensi episcopo omnibus successoribus eius et universis sancte matris ecclesie filiis per Normanniam constitutis salutem gratiam et benedictionem Quod pro honore ecclesie et augmento religionis a fidelibus postulatur minime debet denegari sed supra hoc quod pie et iuste requiritur a prelatis katholice ecclesie efficacius meretur exaudiri Hinc inde charissime fili in domino Algare episcope iustis postulationibus tuis super ecclesiam Sancti Laudi Rothomagensis assensum prebentes quod inde ad religionem et honestatem provisum est et nos concedimus atque eam cum appendiciis et bonis suis omnibus episcopali qua proeminemus auctoritate ad opus canonicorum regularium in ipso deinceps substituendorum tibi et eis in perpetuum corroboramus Verum tamen canonici illi qui in ea habent prebendas suas videlicet Gaufridus archidiaconus Nicolaus thesaurarius et Girardus sicut a te concessum est ita quamdiu vixerint ex integro tam ipsas prebendas quam vicarias atque commune suum libere et quiete possideant sicut ea melius et honorificentius habuerunt nec respondere tenebuntur nisi soli episcopo in cuius manu et potestate erunt animo custodiendi Gratia quoque tam devote religionis in predicta ecclesia plenius observande dimisit Gaufridus archidiaconus querelam quam habebat circa domum et terram ecclesie Sancti Laudi adiacentem Utque negotium ampliori gratia ad perfectionem tenderet remansit Girardus canonicus depulsa ex toto et dimissa veteri querela sicut alii quos premisimus Gaufridus videlicet et Nicholaus Hec itaque acta sunt coram ecclesia nostra ex cuius possessione et dono ipsa est antiquitus ecclesia Sancti Laudi Rothomagensis presentibus pluribus personis archidiaconis et canonicis in capitulo nostro qui omnes pariter consenserunt et assensum facilem prebuerunt

Source (click image below to view full size)