Charter Document - 06141001

Charter Document - 06141001


Charter Number: 06141001
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Sainte-Croix de Quimperlé
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0610
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sunt nonnulli nullo fulti dogmate audacissime quidem zelo magis amaritudinis quam dilectionis vel dulcedinis inflammati asserentes monachos quia mundo mortui sunt et Deo vivunt sacerdotalis officii potentia indignos neque penitentiam neque Christianitatem largiri neque absolvere posse per sacerdotalis officii divinitus injunctam potestatem sed omnino labuntur Nam si ex hac causa veteres emoli vera predicarent Apostolice Sedis compar Gregorius beatissimus monachico cultu pollens ad summum apicem nullatenus conscenderet Quoniam quidem hostiatim fungendi ligandi solvendique potestas a Deo summa conceditur Augustinus quoque ejusdem sanctissimi viri Gregorii discipulus Anglorum predicator egregius ac Pannoniensis Martinus beatissimus cujus sanctitatem fama longe lateque diffusa totus personat mundus aliique quam plurimi viri pretiosissimo monachorum habitu fulgentes nequaquam pontificali annulo sub ornarentur sed quia monachi fuerunt predictis uti prohiberentur Neque enim Benedictus monachorum preceptor almi ficus hujuscemodi rei aliquo modo fuit interdictor sed eos secularium negociorum edixit expertes fore solum modo quod quidem apostolicis documentis et omnium patrum institutis non solum monachis verum et canonicis maximo opere imperatur utrisque enim prefatorum patrum exemplis perspicacius circumquaque ut mundo mortui sint evidentissima ratione precipitur Tantorum igitur patrum institutis et exemplis periculosissimum est refragari credimus a sacerdotibus monachis ligandi solvendique potenciam Deo operante haud indigne posse ministram si eos digne contigerit hoc ministerio sublimari alioquin susciperetur heresis credere Spiritum Sanctum minus posse operari in religiosis quam in secularibus quod absit quoniam de ipsis scriptum est omnes eandem spiritualem escam senserunt et omnes spiritualem potum biberunt Hos itaque ministrare posse incunctanter evidenterque poterit quis[quis] affirmare si statum monachorum et habitum potentatumque veraciter consideret Verbi gratia angelus grece nuncius sonat latine sacerdotes igitur monachi atque canonici qui cotidie sancta Dei precepta annunciant angeli vocantur ratione non incongrua sed unusquisque angelicus ordo quanto claritatem Dei vicinius contemplatur tanto dignitate sublimior affirmatur Eorum cherubin ordo eximius predicatur quorum figuram monachorum cultus competere et habere probatur nam uti cherubin ita monachi sex alis velantur due quidem in capucio quo capud tegitur verisimilibus demonstrantur assertionibus illud vero tunice quo brachia extenduntur alas duas esse dicimus et illud totidem quo corpus conditur sex alarum numerum certissime implere asseritur Decertantes igitur monastice professioni presbyteros sacerdotalis potentie arcere officio omnimodo precipimus ut ab hujuscemodi nefandis ausibus reprimantur quia quanto quisque excelsior tanto et in his potentior

Source (click image below to view full size)