Charter Document - 06130486

Charter Document - 06130486


Charter Number: 06130486
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1246
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Item presentatum est per aldermannos Civitatis quod omnia stalla carnificium et piscenariorum in Civitate que sunt in vico regie fuerunt in manu regis Ricardi et quando dimisit vicecomitatum Londoniarum et Middelsexie ad firmam civibus Londoniarum dimisit eadem stalla dictis civibus tamquam pertinentia ad vicecomitatum Ideo preceptum est civibus quod habeant cartam suam quam habent de rege Ricardo de vicecomitatu coram domino rege et eam illi ostendant Et si testatur quod dicta stalla pertinent ad vicecomitatum habeant in pace Sin autem capiantur in manum domini regis