Charter Document - 06130353

Charter Document - 06130353


Charter Number: 06130353
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1246
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Quedam purprestura est quam Templarii fecerunt super Fletam Thamisie ex opposite domus abbatis de Favrisham et episcopi Sarisberiensis Ad quam congregati fuerunt xij viri fidedigni et seniores illius visneti simul cum aldermanno de quibus fuit requisitum utrum in illa flota naves usualiter transire solebant antiquitus et utrum Templarii illam obstruxerunt Qui super librum jurati dixerunt quod naves antiquitus semper solebant per illam flotam transire ad quandam portam aquaticam stantem inter flotam illam et magnam flotam molendini Templariorum quam portam Templarii obturaverunt Similiter dicunt quod Templarii illam flotam estreciaverunt cum sallicibus ibi plantatis et quod ad alia placita corone anno regni regis Henrici filii regis Johannis x conquestum fuit de [eadem] purprestura et quod tunc erat preceptum quod salices delerentur unde per veredictum dictorum virorum similiter preceptum est Et sciendum quod maior semper calumpniavit ne xij viri ad veritatem illam dicendam electi aliquod sacramentum facerent nisi per fidem in qua tenentur domino regi Et quod fuit semper consuetude Civitatis in tali casu set nichil profuit quin dicti viri onerati essent per sacramentum ad veredictum illud dicendum Emendatum est