Charter Document - 06130347
Charter Number: | 06130347 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Memorandum quod cum maior Londoniarum die Lune post festum Sancti Barnabe calumpniasset sicut antea pluries campniavit in presentibus placitis de hoc quod justiciarius fecit irrotulari concordiam de quadam convencione ad placita terre spectante factam inter priorem hospitalis Sancti Thome ultra Pontem et Petrum filium Rojeri dicit quod illa inrotulacio ad magnum dampnum libertatis Londoniarum in futuris temporibus posset contingere Justiciarii dixerunt Hoc quod nos irrotulari fecimus non est ad preiudicium libertatis Londoniarum quia nulla appellacio sive responsio de placitis terre hic facta est unde iudicium emergere debeat aut aliquis debeat in misericordiam incidere