Charter Document - 06130345
Charter Number: | 06130345 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Memorandum Die Jovis ante diem Pentecostes Alwredus de Pincebeke ostendit justiciariis ad placita corone coram maiore Londoniarum et aliis civibus ibidem presentibus quod Johannes de Coudre eo tempore quo fuit vicecomes eum iniuste imprisonavit Johannes vero dixit quod incarceracionem illius noluit nec potuit negare nam iuste eum imprisonavit dicens quod cum uxor et familia dicti Alwredi imprisonati essent apud Neugate per appellacionem cuiusdam judei de morte uxoris eiusdem judei et ipse Alwredus qui absens erat tunc temporis veniret de nundinis de Lenne Johannes ab eodem plegium exigebat et ipse nolens plegium invenire extraxit knypulum ut se defenderet contra ballivum Justiciarii dixerunt qua de causa exigistis ab eis plegium cum non esset in Civitate quando illa dicta judea deberet interfici Johannes dixit Ego interrogavi ab eo plegium Et cum extraxit knypulum ego cepi manum suam cum knypula qua de causa illum incarceravi Justiciarii dixerunt nullam causam habuisti ad exigendum plegium de [dicto] Alwredo et quia ipse negat quod traxit knypulum debet esse ad legem suam et datum est ei iudicium per cives quod in crastino se purget vij a manu In crastino vero venit dictus Alwredus cum lege sua et se purgavit sacramentaliter de illo facto Justiciarii autem demandaverunt inde judicium Reginaldus de Bungeye pro Civitate dixit quod Johannes de Cudres est in misericordia domini regis et quod custodiatur quia imprisonavit dictum Alwredum qui se purgavit de extraccione knypuli quam ei imposuit Justiciarii dixerunt quod nullus ballivus de iure debet vel potest ab aliquo plegium exigere sine causa rationabili Item si aliquem iniuste imprisonaverit et inde quietus fuerit erit in misericordia domini regis Et sciendum quod equitas judicii est quod dictus ballivus ponatur in eadem prisona et ibi remaneat per quantitatem temporis quo alius imprisonatus fuerit Item justiciarii dixerunt civibus propter honorem Civitatis Concede quod iste Johannes non sit modo imprisonatus set tradatur vobis in ballio donec inde locuturus fuero cum rege