Charter Document - 06130344

Charter Document - 06130344


Charter Number: 06130344
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Capitulum Querunt justiciarii quo warranto cives Londoniarum hospitare fecerunt super Pontem Londoniarum Civitas respondit quod ex elemosinis civium Londoniarum maxima pars fabrice Pontis sustinetur et maxime ex eisdem elemosinis custodes eiusdem Pontis et fratres shopas super dictum Pontem edificaverunt ad sustentacionem et emendacionem fabrice Pontis non tamen ad deterioracionem vie quia via Pontis undique satis larga est et transeuntes per Pontem securius et audacius se habent cum eodem transitum facere oporteat super Pontem pro mananciis ibidem edificatis