Charter Document - 06130343

Charter Document - 06130343


Charter Number: 06130343
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Capitulum De purpresturis factis in Thamisia Civitas respondit quod nullam ibi sciunt purpresturam set ex hoc quod kayos elongaverunt vel extenderunt versus cursum aque et hoc bene licet eis ex omni consuetudine ut sic terras et tenementa sua tueri possunt versus mare ascendens et descendens die et nocte In Thamisia autem et cursu Thamisie nullum kayum assederunt nisi prout debent et possunt ad emendacionem domini regis et Civitatis sue et etiam ad emendacionem veniencium cum magnis navibus carcatis versus Civitatem quia aqua tanto profundior est et cursus validior eo quod se ita large extendere non potest nec aliquo tempore ante kayorum confeccionem extendere potuit