Charter Document - 06130329
Charter Number: | 06130329 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Capitulum XVIII De catallis judeorum occisorum et vadiis et cartis et debitis eorum quis ea habeat Respondit Civitas Dicunt quod non pertinet ad eos nec aliquo tempore pertinere solebat de judeis sicut prediximus superius in capitulo de eschetis judeorum set pertinet ad constabularium Turris Londoniarum et ad justiciaries domini regis ad custodiendum iudeorum assignatos Nam quamvis judeus in Civitate interficeretur non liceret vicecomitibus catalla judei attachiare si autem equo modo christianus in domo iudei interficeretur a quocunque vicecomes ipsum judeum vel eius catalla non posset attachiare