Charter Document - 06130323

Charter Document - 06130323


Charter Number: 06130323
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Capitulum XII Item dicunt de latitudine pannorum quod quia nulla querimonia facta fuit vicecomitibus post ultimum iter justiciariorum vicecomites inde nichil fecerunt nam vicecomites nullum faciunt attachiamentum in Civitate sine clamore alicuius conquerentis sive per preceptum domini regis vel justiciarii eius Petunt erga dominum regem desicut panni tincti russetti haubergetti non operantur in Civitate quod draperii Civitatis pro illa assisa non calumpnientur nam videtur eis quod civitates et burgi et ville ubi tales panni operantur debent pro dicta assisa amerciari Justiciarii dixerunt Ecce rotulos Martini de Pateshulle qui ultimo tenuit hic placitum corone et ecce nomina omnium draperiorum qui tunc fuerunt qui omnes fuerunt amerciati Civitas respondit maior respondit nos non intelligimus quod ullo tempore aliqua misericordia capta fuisset de draperiis Civitatis pro dicta assisa quia nichil forisfacti sunt set operarii pannorum debent de jure amerciari quia ipsi transgressi sunt preceptum domini [regis] operando pannos contra assisam et non venditores sicut continetur in carta de libertate Anglie quam dominus rex fecit comitibus et baronibus suis Justiciarii dixerunt Habeatis coram nobis in crastino nomina omnium draperiorum de Civitate vestra qui sunt et fuerunt draperii a tempore quo justiciarii ultimo itineraverunt hic usque in presentem diem et sic factum fuit et amerciati fuerunt omnes