Charter Document - 06130322

Charter Document - 06130322


Charter Number: 06130322
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Capitulum XI De mensuris statutis et iuratis per regnum si servate sint per regnum sicut provisum fuit et si custodes mensurarum mercedem ceperint tempore pacis ab aliquibus ut per illas possint emere vel vendere et hoc intelligatur de omnibus mensuris tam de ulnis quam de aliis et ponderibus et si assisa latitudinis pannorum observata fuerit prout provisum fuit Civitas respondit quod nulla mensura iurata est in Civitate nec uncquam in Civitate juramentum factum fuit de mensuris placita vero et amerciamenta ponderum ulnarum et mensurarum omnium pertinent et pertinebant semper ad vicecomitatum et nullus alius habetur custos in Civitate rerum predictarum quam vicecomites Civitatis et eorum ballivi Item dicunt quod de mercede proinde capta nichil sciunt