Charter Document - 06130319
Charter Number: | 06130319 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Robertus de Sotebroke tenuit in Civitate quoddam mesuagium in Garstrate per seriantiam inveniendi carbonem ad fabricandum coronam domini regis et suum regale Robertus obiit et Laurencius Draperius modo tenet illam nescitur quo warranto Ideo capiatur in manu domini regis cum omnibus pertinenciis suis et maior et vicecomites Londoniarum respondeant de omnibus exitibus serianterie predicte a tempore ultimi itineris usque ad diem istum quia tunc preceptum fuit maiori et vicecomitibus quod serianteriam illam caperent in manum domini regis quia illa vendita fuit sine domino rege