Charter Document - 06130314
Charter Number: | 06130314 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
De usurariis christianis vivis sive mortuis qui sunt vel qui fuerunt et que catalla habuerunt et ad quorum manus devenerunt dicunt cives quod inde nichil amplius sciunt quam responsum fuit apud Turrim set quia dominus rex posuerat eos ad responsum de Gode la Gablere dicunt quod dicta Goda vixit circa xx annos vel amplius postquam penituit et penitenciam suam cepit a domino Ricardo episcopo Londiniensi coram canonicis Sancti Pauli et abiuravit peccatum suum et reddidit pluribus de quibus usuram ceperat valorem usure et postea reddidit se in domum Sancte Marie de Suwerke et ibidem vixit soror in bona vita et honesta per longum tempus et bene obiit ut intelleximus