Charter Document - 06130312
Charter Number: | 06130312 |
---|---|
Cartulary Title: | The London Eyre of 1244 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Pleas of the Crown |
Date: | 1244 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
De domo Adriani Eswy responsum fuit apud Turrim et quia datum fuit intelligi justiciariis quod domus illa fuit Joscei judei eo tempore quo ipse judeus fuit in debito regis Johannis de iiijxx libris preceptum fuit maiori ut verum inquiratur Facta vero inquisicione per homines de iiij wardis testatum est quod nunquam dictus Josceus fuit de illa domo vestitus neque seisitus nec de aliqua parte dicte domus nec fuit vadium domini regis Inquiratur ad scaccarium si dicta domus sit onerata in debito an non de iiijxx libris