Charter Document - 06130310

Charter Document - 06130310


Charter Number: 06130310
Cartulary Title: The London Eyre of 1244
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Pleas of the Crown
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

De uno mesuagio quod Ricardus Russel tenet in vico de Garscherche et de medietate mesuagii quod fuit Joscei Juvenis in parochia Sancti Nicholai Hakun responsum fuit [] et dicunt aldermanni quod ipsa fuerunt Willelmi cum Barba et sunt eschete domini regis De tempore dicunt quod est circa l annos set dictum mesuagium integrum tarde fuit hospitatum scilicet circa x annos et valet per annum xx solidos medietatem vero dicti mesuagii tenuit Ricardus filius Osberti frater Willelmi cum Barba circa xxij annos qui eam vendidit Josceo Juveni qui eam tenuit per xv annos uxor autem dicti Joscei modo tenet eam nomine dotis que scilicet medietas valet per annum xx solidos capiantur in manum domini regis et de alia medietate loquendum quia Simon filius Marie dixit coram justiciariis quod totum mesuagium illud fuit Willelmi cum Barba